monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > 32 > sectio 5 > sectio 171 > sectio 28 > sectio 16 > 33 > sectio 111 > 75 > 36 > sectio 14 > cpl894.209 > 5 > 9 > sectio 136 > sectio 26 > sectio 18 > Proverbia, 10 > 7 > CAPUT XXV. > 7 > 1 > 3a > sectio 59 > sectio 6 > sectio 113 > bnf7296.6 > 45 > uwbM.p.th.f.69.76 > sectio 18 > 5 > bsbClm14056.104 > sectio 66 > ... > sectio 80 > sectio 40 > 1 > sectio 13 > 2 > sectio 20 > sectio 21 > sectio 17 > CAPUT I. > sectio 22 > sectio 6 > CAPUT VI. > 17 > sectio 2 > 15 > sectio 152 > 29 > sectio 65 > 2 > sectio 4 > sectio 42 > 9 > sectio 37 > CAPUT XLIII. > CAPUT XXXI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XXX. <<<     >>> XXXII.

CAPUT XXXI.

1 Antigonus interea fugam quam paraverat, distulit: quem morantem Herodes circumfuso exercitu obsedit; incubuitque ea parte quae erat ante templum, qua parte etiam Pompeius murum irruperat.
2 Tanta autem iam victoriae regi praesumptio, ut etiam obsidione coepta ad accipiendam uxorem Alexandri filiam deflecteret, hymenaeis classicum mutans, et nuptias bello intermiscens; atque ex occasione praelii coniunctionis opportunitatem adeptus, a festis ad bellum revertitur.
3 Occurrit et Sosius missus ab Antonio in adiumentum regium: ita coniunctis viribus, cum usu belli et disciplina militari Romani praestarent, et regi studio placendi inniterentur, vix quinto mense facta irruptio, Herodianis murum ascendere ausis.
4 Irruentibus autem Romanorum centurionibus oppidum, innumeratae factae caedes, vastata circa templum omnia.
5 Alii fugientes ad templum, alii congregati intra domos obtruncabantur: nulla miseratio senectutis, nulla infantiae aut muliebris infirmitatis.
6 Obtulit se Antigonus, et immemor loci, deiecit se ad pedes Sosii.
7 At ille quem tanta rerum conversio admonere debuit misericordiae, conviciatus iacentem Antigonum vocavit, nec tamen quasi mulieri pepercit, sed vinctum in carcerem detrusit.
8 Fluctuare Herodes, quomodo Romanorum manibus eriperet patriam, quomodo templum a gentilibus incoinquinatum reservaret.
9 Festinabant enim Romani spectare mysteria interiora, profanare sancta sanctorum.
10 Rex vero nunc prece, nunc minis removere singulos, fuga deteriorem arbitratur victoriam, si quid sacramentorum divulgaretur.
11 Instare ad praedam Romani, Herodes resistere, ne vacuam sibi urbem relinquerent, regnumque sibi superesse deserti.
12 Sosius contra captae urbis praedam militibus deberi asserebat.
13 Sed rex de proprio spopondit militi se pecuniam daturum: atque ita reliquum patriae quod remanserat, pecunia redemit: ut promissum impleret, humanissime milites suscepit, rationabiliter duces, ipsum quoque regia liberalitate Sosium remuneratus est: nemo ingratus recessit.
14 Sosius coronam Deo obtulit, et profectus secum abduxit Antigonum ad Antonium, quem ille quasi degeneris animi virum, securi percussit.